- PARACHIMUMEMUS
- PARACHIMUMEMUSex Graeco Παρακοιμώμενος, sacri cubiculi Parefectus, in Aula olim Constantinopolit, de qua dignitate Scriptores passim, exque iis Gretzerus et Goarus ad Codinum nec non Car. du Fresne ad Villharduinum. Ignotus Barensis in Chron. A. C. 888. Parakimumenus habet, Mortuus est Michayl Imp. et surrexit Basilius Parakimumenus eius. Apud Luitprandum l. 3. c. 7. Parachimmenus, corrupte. Car. du Fresne Glossar Meursiusduos fuisse παρακοιμωμένους seu Accubitores, unum τὴς σφενδόνης, i. e. annuli Imperator. alterum τοῦ κοιτῶνος, i. e. cubiculi, observat, in Glossar. ubi plura hanc in rem. Vide quoque infra Sigillum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.